PHYTALMIUS

PHYTALMIUS
PHYTALMIUS
Neptunus a Traezeniis sic dictus, a quibus extra muros templum Neptuno erectum fuerat, quod eorum precibus motus non amplius aquam salsam frugibus inspergeret. Hesych. idem cognomen Iovi tribuit, qui e poetis hominum sator atque Deorum vocari solet. Est autem φύειν idem quod serere, seu plantare. Alii vero a pinu, ei sacrâ, cognominis huius originem arcessunt, idcirco, quia pinus, picea, abies, maritimae rei plurimum conveniant. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 26. ubi de Isthmiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”